1056. "Et mirabuntur habitantes super terra."--Quod significet illos ab eo religioso qui rejiciunt Verbum, constat ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui ab illo religioso sunt; nam per "terram" significatur ecclesia, hic autem religiosum, quia non ibi ecclesia est; nam ibi solum ecclesia est, ubi Dominus adoratur ac Verbum legitur. Quod illi qui rejiciunt Verbum intelligantur, patet a sequentibus; nempe, quod sint illi "quorum nomina non scripta sunt in libro vitae a fundatione mundi," et quod sint illi qui "videbant bestiam, quae erat, et non est, attamen est;" per "bestiam" significatur Verbum (ut supra); quare admiratio illorum est quod Verbum usque sit, quamvis erat, et non est.
[2] ((Continuatio) de secundo genere Profanationis.) Amor dominandi per sancta ecclesiae ut media prorsus occludit interiora mentis humanae ab intimis versus extremum, secundum quale et quantum amoris illius; sed ut sciatur quod occludantur, primum aliqua de interioribus quae sunt mentis humanae, dicentur. Est homini mens spiritualis, est mens rationalis, est mens naturalis, et est mens sensualis. Homo per mentem spiritualem est in caelo, et est caelum in minima forma; per mentem naturalem est in mundo, et est mundus in minima forma; caelum apud hominem cum mundo in illo communicat per mentem rationalem, et cum corpore per mentem sensualem. Apud hominem post nativitatem ejus aperitur primum mens sensualis; postea mens naturalis; et sicut intelligentiae studet, mens rationalis; et sicut sapientiae, mens spiritualis; postea autem, sicut homo fit sapiens, mens spiritualis fit ei tanquam caput, et mens naturalis tanquam corpus, cui mens rationalis inservit pro conjunctione tanquam cervix capiti, et tunc mens sensualis fit sicut planta pedis.
[3] Omnes illae mentes apud infantes disponuntur a Domino per influxum innocentiae e caelo, ut possint aperiri: sed apud illos qui a pueritia incipiunt flagrare cupidine dominandi per sancta ecclesiae ut media, clauditur prorsus mens spiritualis, tum etiam mens rationalis, et demum mens naturalis, usque ad mentem sensualem, quod dicitur in caelo usque ad nasum; et sic fiunt mere sensuales, qui omnium stupidissimi sunt in spiritualibus et inde rationalibus, et omnium astutissimi in mundanis et inde civilibus: quod tam stupidi sint in spiritualibus, ipsi non sciunt, quia corde non credunt illa, et quia credunt astutiam esse prudentiam, et malitiam esse sapientiam. Ex hoc genere tamen differunt omnes secundum quale et quantum cupidinis dominandi et exercitii ejus, tum secundum quale et quantum persuasionis quod sancti sint, et secundum quale boni et veri ex Verbo quae profanant.