198. Quod omnes spiritus et homines vinculis teneantur
Quod saepissime observavi, erat, quod omnes spiritus vinculis tenerentur, nempe talibus vinculis quae coercerent ne in libidines et cupiditates erumperent, una spirituum species {1} alio vinculo quam altera, et quousque licentia ii conceditur ruunt, sic in immensum, ni {2} tenerentur in vinculis convenientibus a Deo Messia, similiter etiam angeli, unusquisque enim, sicut homines {3}, radicitus malus est; hodie etiam comperii a, quod unus spiritus, dum ei vinculum relaxaretur, quod in altum volaret, et usque altius cuperet, sique ei licuisset secundum libidinem evolare, non dubito quin rumperetur, seu in nihilum laberetur, nam spiritus sicut homo, non desistit, {4} cupiditatis {5} suae aestu, antequam rumpitur, si ei licentia daretur, secundum impetum suae libidinis erumpere. 1747, die 5 Sept. st. v. @1 sic J.F.I. Tafel ms. specie$ @2 ms. ne ut apparet$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. homine$ @4 = comperi$ @5 sic J.F.I. Tafel; "cupiditatis pro cupiditats"$