197. De ordinatione malorum et impiorum spirituum
Quod spiritus secundum genera et species in classes distributi sunt, prius, ut arbitror dictum est [161]; quod societatem quandam in specie attinet, ita distributi, ut in medio eorum sint pessimi, ut qui instructi desciverunt, ac occoecarunt lucem veritatis; qui inde procedunt versus ambitum, sunt per gradus meliores, in ambitu similes, sed qui prius non instructi; quae distributio fit a Deo Messia, ut coerceantur et compescantur pessimi, nam nec agere nec loqui possunt nisi in consociatione; secundum arbitrium Dei Messiae, permittuntur exteriores loqui aut agere plures {1} ut {2} unus, sic est collecta loquela plurium non {3} ita noxia in tentationibus; tum etiam interiores, ut in tentationibus interioribus. 1747, d. 4 Sept. st. v. @1 ms. agere, plures$ @2 ms. aut$ @3 ms. plurium, non$