196. Quod status mentium humanarum repraesententur per eas mutationes, quae sunt temporum, ut per pluvias, mane
Repraesentationes spiritualium rerum sistuntur multoties per naturales, ut per nubes diversae densitatis et coloris, per serena, per tempestates, ventos, et tranquilla, per grandines, pluvias etiam varii generis, et quia repraesentationes talium, etiam comparationes earundem sunt, maxime familiares, iis nunc respondent in spiritualibus perplura.