195. Quod permissionum sint successivae mediationes, satis quoque mihi constare potuit, quia aliquoties mihi concessum est permittere spiritibus loqui, et quidem secundum ea, ad quae prius animadvertebam, eos ex indole sua duci, nec potuerunt se continere, quin ea loquerentur, quamvis postea indignati sunt, quod ea iis permitterentur, nam sic detegebatur {1} eorum indoles. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. detebatur$