194. Quod spiritus et angeli autument ex se agere et loqui, tametsi ex aliis
Saepius etiam observatum est, quod agerent et loquerentur mecum spiritus vel angeli, ac autumarent, quod ex se, cum tamen ex aliis se interioribus, ac intimioribus, quibus etiam data est copia remittendi et constringendi vinculum voluntatis ac oris, ut prius dictum [193], quod cum observassem, et iis dixissem, indignati parumper sunt, sed usque non potuerunt non agnoscere. Exinde concludere datur, quod continuae sint mediationes incomprehensibili modo distributae a Deo Messia, proinde etiam successivae mediationes permissionum, quae semper augescunt quoad mali intentionem, quo plus descenditur ad spiritus malos; inde sequitur, quod permissiones superiorum angelorum spectent meliores fines, quam inferiorum, ordine; et quod permissio a Deo Messia immediate, relicta, sit ob finem optimum, seu ultimum, nempe ob Regnum Coeleste, quoad homines, et sic ob gloriam Jehovae. 1747, d. 2 Sept. st. v.