199. De operatione spirituum ac angelorum circa cogitationes humanas
Ab experientia confirmatum, quod, nisi spiritus, per quos inferiores hominis cogitationes seu ideae materiales ita dictae {1}, reguntur, simul cogitarent, nec tenerentur in eadem cogitatione cum ea, in qua homo est, dum cogitat vel loquitur, quod homo nequaquam cogitare posset, sed ex turba variarum cogitationum apud spiritus oriretur maxima obscuritas, ut ne hilum potuisset percipere, ne quidem in communibus. Quod autem angelos attinet, cumprimis intimiores ac intimos, ii videntur simul cum homine posse cogitare, quia in sphaera superiore sunt, quam ut eorum cogitationes possint influere ita in mentes humanas, ut eas distraherent, minus confunderent, nam una hominis cogitationis idea, ex indefinitis fere angelorum coelestium ideis potest concinnari, et praeterea, cogitationes angelorum concordes {2} et unanimes sunt, sic nequaquam distrahentes; maxime ideo delectantur homine fidem accipiente, nam tunc in {3} cogitationes ejus cum coelesti gaudio influere possunt, quapropter dictum est a {4} quod angeli valde laetentur ex homine se resipiscente [Luc. XV: 7, 10], hoc est, homine fidem accipiente. 1747, die 5 Sept. st. v. @1 sic J.F.I Tafel; ms. dicta$ @2 ms. concodes$ @3 ms. cum$ @4 ms. spatium non impletum; J.F.I. Tafel [Deo Messia]$