Spiritual Experiences (Odhner) n. 190

Previous Number Next Number See English 

190. Quod spiritus non audiverint seu intellexerint ea qua {1} cogitata sunt

Hodie licuit aliquid de interno et externo homini scribere {2}, quando perplurimi spiritus aderant, quod manifeste per sensum percepi {3}, verum postea a quodam mihi dictum est, quod nihil percepisset ab iis quae cogitata e scripta sunt: inde experientia edoctus sum, quod spiritus non potuerint aliud percipere, quam quae iis convenirent, et quod interciperetur iis omnis intellectus rerum praesentium, quando ita Deo Messiae placet. 1747, die 31 Aug. st. v. @1 = quae (forma antiqua)$ @2 vide Index Biblicus ad Es. XXXVI$ @3 ms. pecepi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church