Spiritual Experiences (Odhner) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. De malorum geniorum ac spirituum summa cupiditate vastandi et cruciandi hominem

Hodie quum excerperem ea quae continentur Es. XXXIV de vastatione universali, mali genii et spiritus non potuerunt desistere a cupiditate exaggerandi ea, et furores suos exercendi, sic ut in statu crudelitatis essent, sic quod dolerent, quod universum non perderetur, sic quisque eorum in alium, {1} ut sic cuperent nihil superesse, et vix is, nam cupiditas ista ab odio sui intestino oritur. 1747, die 26 Aug. st. v, @1 h.e. sic quisque eorum [furores exercere] in alium [cupiit]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church