Spiritual Experiences (Odhner) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. De hominum indole in altera vita

Homines in altera vita non tales sunt, quales in corporis vita, tunc enim non possunt simulare, aliud dicere et aliud agere, et mentis intellectualis beneficio mentiri bonum quum sunt mali, indoles tunc, qualis est voluntatis, manet, intellectualia aufugiunt, quae non indoli inscripta sunt, ita nullus mentiri possunt {1} aliam personam, quam est voluntate, sic qualiter agit; spiritus dantur etiam dolosi, qui induere possunt angelorum speciem, sed sunt pessimi, et usque manifestatur, quod astutia indoli eorum implantata est, pauci tales admissi sunt ad me, nam remoti erunt a consortio aliorum, ne inquinentur, et ob plures causas. 1747, die 31 Aug. st. v. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church