Spiritual Experiences (Odhner) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. De vita Brutorum

De vita brutorum cum angelis loquutus sum, nempequod communi quadam vita regantur, quae est vitageniorum et spirituum, nam genii et spiritus classificati sunt,et tenentur secundum genera et classes, in suo ordine, inque sua subordinatione, qui {1} quia activitates sunt, indecommunis vita existit, et quidem secundum facultates diversas brutorum, sicut ab omni alia activitate, quae diffundit se, et constituit sphaeram, quae sphaera activitatis vocatur, et se in subtiliori natura ad magnam, imo ad immensam distantiam [extendit] {2}, quilibet genius et spiritus suam sphaeram activitatis habet, quod multis demonstratum est, ita quoque omnes simul, secundum ordinem, in quo sunt, qui ordo nisi a Deo Messia conservaretur, periret {3} omne {4} vitale in terra, imo confunderetur totum coelum: haec causa est quod bruta secundum indolem suam vivant, nec ab ea deflectant, et quod varietates excitentur secundum objecta sensuum, et status mutationes in sanguine utroque. Homo autem et spiritus mali, quia contrariam naturae vitam, vivunt, regendi omnino sunt a Deo Messia per angelos secundum classes, etiam a spiritibus, quibus datur major vis operandi, quum homo in tentationes mittitur. Et nisi homines regerentur a Deo Messia per angelos et spiritus, nequicquam posset mens eorum intellectualis aperiri, et instrui, nam absque intellectu nascitur homo, et tempore intellectus formatur, aliter apud animalia bruta. @1 in ms. quae in qui emendatum$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 ms. perireret$ @4 ms. omnne sed J.F.I. Tafel amoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church