166. Demonstratio effectus invidiae apud malos, sic turbae infernae, quum percipiunt felicitatem beatorum
Post somnum molestum, circa primam vigiliam repraesentabatur visio, tam amaena, cum consociatis longa et duplici serie inter se distante corollis {1} quasi laureis, viridibus, in pulcherrimo ordine, simul concatenatis, et mobilibus, ut visio non satis describi possit, ob suam pulchritudinem, et inde affectionem beatitudinis ex harmonia profluentis. Haec admodum perspicua erat, etiam spiritibus malis: successit postea alia visio adhuc pulchrior, et sicut divinare licet, amaenissima cum felicitate coelesti juncta, sed non nisi quam admodum obscure visibilis; erant infantes in ludis coelestibus, ineffabilibus, quae {2} summe afficiebant mentem, ea non potuerunt esse distincte perspicua et perceptibilia, quam angelis in intimis, haec in vigilia. Postea de visionibus istis loquutus sum cum spiritibus, qui confessi quod similiter mecum perspicue viderint primam visionem, sed non alteram, quam etiam summe concupiverunt, ut vidissent; inde indignatio apud eos orta est, postmodum per gradus invidia, quam eorum invidiam sensibiliter mihi datum erat appercipere, sic ut nihil me fugeret, quantum ad instructionem conduceret; invidia talis erat, ut apud eos non modo summam molestiam causaretur, sed etiam intimiorem dolorem, ex causa solum, quod ii non vidissent alteram hanc visionem perspicue sicut priorem: postea ducebantur per invidiae varietates, usque ut dolerent quasi eorum praecordia, ut dicitur; dum in eo statu essent, de invidia eorum varie loquutus sum, tum quod contenti esse possent, quia primam visionem viderunt, et quod etiam vidisse potuerint {3} alteram, si modo probae indolis fuissent; inde quoque indignatio, qua augebatur invidia, usque ad eum gradum, ut postea ne quidem sustinerent recordationem ejus, quin dolore afficerentur: varietates non possum describere, quae ordine procedebant, ut invidia et inde ortus dolor effective demonstraretur, qualis manet impios; cruciatus eorum inde solum nec describi possunt, nam invidiam istam non ut meam, sed ut eorum, appercepi; circa momenta progressionis varietatum invidiae, loquutus sum cum spiritibus, quos tunc nequicquam consolari potui. Inde qualis futurus status impiorum, solum quoad invidiam, dum beatitudinem piorum vident, quodammodo cognosci potuit. Contigerunt plura, quae retinere memoria non potui, spiritus isti necvoluerunt, ut ea revelarentur, sicut ut plurimum, quare iisetiam permittitur surripere quarundam rerum memoriam. 1747, die 25, 26 Juli. {4} @1 ms. corrollis$ @2 J.F.I. Tafel qui substituit: "ut A.C. n. 1974"$ @3 potius legerimus videre potuissent$ @4 sic ms. fortasse pro Aug.$