Spiritual Experiences (Odhner) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. Infantum informatio in coelo {1}

Quod vero infantes attinet, ii reguntur ab angelis, et quidem vita primum communi, et postea singulariori secundum formationem illorum mentis rationalis et intellectualis. Infantes autem qui in ipsa infantia moriuntur, quando iis nulla adhuc mens intellectualis, et nulla adhuc indoles instructa, ii post vitam corporis formantur in coelo apud angelos, de qua formatione et informatione, plura possunt dici, sed adhuc non mihi ita revelatum est, ut ab experientia satis perspicua id possim dicere. @1 caput hoc apparet infra paragraphum marginaliter ut 168 indicatam et annotatam cum titulo sublineato variante Infantum informationes in coelo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church