1468. Illi {1} suas vastationis poenas habent, nempe quod videantur sibi immissi in aquas quasi atmosphaericas, ita enim tenues sunt, ut vix sicut aquae appareant, quare eas aquas atmosphaericas licet vocare, iis immersi sibi videntur, et qui excluserunt hypothetica, seu falsa, et ea confirmantibus persuadent sibi, ii in aquis istis tenuibus molestias patiuntur et circumferuntur, nunc profundius nunc altius, nam inde cupiunt emergere, est molestia quodammodo sicut veli [434-35, 1373, 1386]. Sed multa est varietas, qui enim veritates confirmant, nec sui gloria sed veritatis amore, ii nihil molesti patiuntur; fuerunt aliqui illuc immissi, qui nihil molesti se sentisse {a} dicebant, alii vero molestissimum quid percipiebant, qui quoque dicebant se molestia nunc liberari, et molestiam diminui, quare hoc se habet secundum eorum animos. @1 ms. Ille$ @a = sentivisse = sensisse$