1467. De poenis vastationis eorum, qui assumunt hypothetica, et ea ratiociniis confirmant, in rebus spiritualibus et coelestibus
Notum est, quod quidam assumant sibi certas propositiones, a cerebro eorum exclusas, sicut foetus, quos quia amant, multis dein confirmant, et ea postea spectant ut veritates, tametsi falsitates sunt, et alii possunt {1} videre, quod hypotheses sint; ita in spiritualibus et coelestibus, sicut in reliquis. @1 imperfectum in ms.$