22. Et quaesiverunt novitii, `Quomodo haec possunt vocari abominatio desolationis?' Responderunt angeli, `Sunt omnes illi in falsis quoad fidem et in malis quoad vitam; interiora mentium illorum sunt infernalia, et exteriora ex ficta moralitate sunt quasi coelestia, sunt enim sycophantae {1} ac hypocritae'; et quia sunt in medio inter coelos ubi angeli et inter terras ubi homines, non potest aliquod Divinum Verum a Domino per coelos ad homines telluris transire, quin ab illis primum recipiatur, ac receptum invertatur et falsificetur, non aliter quam lux incidens in opacam nubem, ac calor solis in paludem. @1 sycophante T; sycophantae J$