Five Mem. Relations (Chadwick) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. DE ABOMINATIONE DESOLATIONIS

Post haec oraverunt angeli ad Dominum, et abduxerunt novitios {1} ab Oriente in Meridiem, et inde in Occidentem, et dixerunt, `Hic videbitis abominationem desolationis a Domino per Danielem praedictam', Matth. xxiv 15; et ostenderunt atram nubem extensam a termino Orientis ad finem Occidentis, ac infundentem caligines in meridiem et in septentrionem ad latera. Nube visa territi facti novitii; quaerebant quid et unde furva et magna illa nubes et caligo, et responderunt angeli, `Sunt spiritus satanici, qui se in turmas collegerunt, et per artes magicas, per abusus correspondentiarum, et per phantasias, formaverunt sibi tanquam coelos occupando colles, et super illis exstruendo clivos et turres, sicut illi in valle terrae Schinear, Genes. xi 1 seq., ut sibi molirentur ascensus in coelos ubi angeli, fine detrudendi illos; et quia in altitudine supra hanc terram sunt, apparent sicut in expanso, et expansum ut nubes'; et dicebant, `Attollite oculos et extendite visum'; et ecce, viderunt multitudinem spirituum, et audiebant nefandas voces inde cum interspersis turpibus lasciviae, ac sonos sicut bacchantium in lupanaribus; et angeli dixerunt, `Hi sunt qui intelliguntur per draconem et duas ejus bestias in Apocalypsi Cap. xii et xiii; illi qui per meretricem sedentem super aquis multis et super bestia coccinea, Cap. xvii, sunt omnes ex Christiano orbe.' @1 Novitios J(c) T; Novitias J$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church