52. [P. P. ESAJAS] CAPUT LII. Versus Res 1 11 Ad novam Ecclesiam, ut amplectatur doctrinam veri, ne falsa irrumpant, 2 11 et rejiciat falsa, 3 11 a quibus capti sunt, et a quibus liberabuntur. 4 11 Quia imbuti sunt cognitionibus falsi, confirmatis per ratiocinia, 5 11 ideo malum et ignorantia Dei;
6,7 11-1 sed cognoscent Deum suum quando in mundum venit, 8,9 11-1 quando restituet Ecclesiam, 10 1 et manifestabit Se;
11 11 et tunc relinquent religiosa, in quibus talia falsa. 12,13 11-1 Dominus educet eos per gradus. 14 1 Quod appariturus sit in humilitate. 14,15 11-1 Quod tunc visuri et accessuri qui in bonis et veris.