51. [P. P. ESAJAS] CAPUT LI. Versus Res 1,2 17 Quod cultores Dei ad Dominum spectent a quo, et ad Ecclesiam per quam;
3 17 quia Dominus illos implebit intelligentia, et beatos faciet:
4,5 17-11 quia ab Ipso omne bonum et verum, et cui omnis natio confidet;
6 17 nihil in aeternum manens praeter id quod ab Ipso. 7,8 17 Qui amant bonum, aspiciant Ipsum, et nihil faciant oppositiones hominum, quia perituri ex falsis et malis. 9-11 17 Ad Dominum, quia Ipsi potentia Divina, ut agat, quia Ipse valet removere inferna, ut absque noxa possint illa hilares transire. 12,13 17-8 Quod non timendum sit a malis inde, et ab illorum infestatione. 14,15 17-8 Quod Dominus educet salvos, utcunque infernum resistit. 16 17-12 Ex Divino Suo ordinabit Caelum et Ecclesiam, 17,18 11 ab illis quibus falsa ignorantiae fuerunt, 19,20 2 Quod prius defectus veri et boni, unde falsitates immodicae. 21,22 3 Quod Dominus auferet illas, 23 3 et dabuntur super illos, qui cum contemtu rejiciunt illos.