Spiritual Experiences (Buss) n. 3574

Previous Number Next Number See English 

3574. Quod omnia ab usu et ad usum creata sint Per ideas cogitationis loquutus cum spiritibus angelicis, quod nihil usquam in mundo creatum, quod non ex fine, ut inde usus, et ex usu effectus, et sic ab usu et ad usum, creatum; loquutus primum de pulmonibus, quod ad usum formati sint, ut inserviant singulis actionibus, tum ut vitam dent musculis, tum organis sensus, et quod se applicent ad singula imo singularissima actionum, hic usus omnium praeexistet, et praevisus et provisus debuit esse, finis est, ut totum corpus quoad actiones et sensus vivat, sic est commune, quod singuli usus spectant, ita quod usus sint fines medii, ad finem universalem, qui est vita corporis: quod autem musculi et organa sensus, sicut visus, spectent usum communem, nempe visum internum, quare etiam ii ad usum et ex usu. Visus internus seu cogitatio, spectat finem communem, qui est bonum societatis in communi et universali in terra, quare omnia cogitationis erunt usus ad eum finem tendentes, sic fines intermedii: cogitatio interior spectat commune bonum societatis et societatum, proinde


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church