Spiritual Experiences (Buss) n. 3573

Previous Number Next Number See English 

3573. Quod mali spiritus surripiant verum et bonum tametsi non sciunt Erat quoddam oblitum, quod revocare in memoriam studere mihi visus, sed spiritus nolebant, quare cum revocaretur, seu prope esset ut revocaretur, surripiebant, sic ut non potuissem recordari, non scio quid erat, nec sciebant spiritus, arbitrantes quod esset aliquid, quod eos infestaret, vel quod ex malitia: inde scire datum, quod spiritus possint surripere et occultare ea, quae non sciunt, quid sit, tum quod percipiant quomodo prope sit, ut detegatur, quod mihi visum semel. Exinde quoque constat, sic duplici modo, quod spiritus mali verum et bonum, ad primum praesentiam seu approximationem surripiant, vel pervertant, ex una causa quia adversatur illico naturae eorum, ex altera quod malitia sit, quod surripere aut occultare velint. 1748, 15 Oct.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church