Spiritual Experiences (Buss) n. 3569

Previous Number Next Number See English 

3569. Quod in altera vita praeparentur, ut teneri possint in statu persuasionis Percepi quod quidam spiritus cogitarent, quod mirum sit, cur in altera vita illico non veniant in statum fidei in Dominum, cum ibi sciant et videant quod Dominus regat universum, sicut etiam quidam in mundo possunt opinari; sed iis dicere datum, quod repugnet eorum natura, et licet millies audiant, videant, sciant, usque redeunt ad suam naturam; ideo quia natura repugnat, ea prius castiganda, et sic sensim perducuntur ad fidem, et quidem ut teneri queant a Domino in statu persuasionis, quod non nisi quam sero fit. 1748, 14 Oct. Dictum porro, si ii qui non credunt, quia non crediderunt coelum dari, si auferrentur in coelum, et agnoscerent, et confiterentur, cum remissi sunt, illico post negant, ut prius, coelum dari, quod ab experientia, tales iis inhaerent persuasiones et phantasiae, quare necessum est, ut aliter fides implantetur, quam mere per scientiam et experientias.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church