3568. Qui non in fide, quod ne Dominum quidem nominare possint Datum audire et percipere, quod ii qui non in fide, Dominum ne quidem nominare possint, sed cum data iis esset reflexio, quod solum [iis] qui in fide nominare Dominum concedatur, tentabant, sed non potuerunt, quod mirati, nam ex proprio cupiebant: at vero cum talis reflexio non datur, tunc iis licuit, sicut homini cuicunque: ex proprio enim nominare Dominum, est in vanum nomen Ipsius sumere, ut legitur in praecepto primo decalogi; quare Dominus dixit, quod non jurare debeant per coelum. 1748, 14 Oct. Nec nominare potuit spiritus fidem, quamvis conatus.