2. Quod dum homo regeneratur, lux caeli indatur luci naturali, et simul calor caeli; quae faciunt sicut novam animam, per quam a Domino homo formatur. Quod illa lux et ille calor indatur per mentem superiorem, quae vocatur mens spiritualis; ex qua insitione seu insertione homo fit nova creatura, [et] fit illuminatior et intelligentior in rebus Ecclesiae, [1]ita in lectione Verbi; et hoc est novus intellectus et nova voluntas. Per hanc lucem et hunc calorem ducitur postea homo a Domino, et fit a naturali spiritualis.