1. INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM.
ORDO ET DISPOSITIO [1.]-QUOD NON VERE ECCLESIA SIT NISI UNUS DEUS SIT, ET ILLE JEHOVAH DEUS SUB FORMA HUMANA. ET SIC QUOD DEUS SIT HOMO, ET HOMO DEUS. [II.]-QUOD DOCTRINALIA QUAE CONTINENTUR IN "VERA CHRISTIANA RELIGIONE" CONCORDANT CUM DOCTRINALIBUS ECCLESIAE ROMANO-CATHOLICAE, ET CUM DOCTRINALIBUS PROTESTANTIUM, QUI AGNOSCUNT UNIONEM PERSONALEM IN CHRISTO, ET ADEUNT CHRISTUM, ET DUAS SPECIES IN EUCHARISTIA SUMUNT. [III.]-QUOD NUNC PRIMUM VERA ILLA ECCLESIAE, ET NON PRIUS, CAUSAE VARIAE; INTER QUAS QUOD NOVA ECCLESIA NON INSTAURETUR PRIUS QUAM IN CONSUMMATIONE PRIORIS. [IV.]-PROVIDENTIA DIVINA DE ILLA:-
EX HAERESIBUS SPARSIS POST TEMPUS APOSTOLORUM. CUR ROMANA ECCLESIA;
CUR SEPARATIO EX ILLA, CAUSAE;
[[1]SICUT A] MATRE NON DIGNA. CUR SEPARATIO GRAECAE A ROMANA. [V.]-DE MIRACULIS, QUOD ECCLESIAM DESTRUXERINT, VARIA (et a Domini verbis, Matth. xxiv.). [VI.]-QUOD OMNIA EO TETENDERINT, UT HOMINES, QUI DICTI SANCTI, INVOCARENTUR. [VII.-QUOD HAEC ECCLESIA INSTAURATA ET CONSTABILITA NON SIT PER MIRACULA, SED PER REVELATIONEM SENSUS SPIRITUALIS [VERBI], ET PER INTRODUCTIONEM SPIRITUS ET SIMUL [2]CORPORIS MEI IN MUNDUM SPIRITUALEM, UT IBI SCIREM QUID CAELUM ET INFERNUM, ET IMMEDIATE IN LUCE A DOMINO HAURIREM VERITATES FIDEI, PER QUAS HOMO DUCITUR AD VITAM AETERNAM. [VIII.]-DE ADVENTU DOMINI (ex Verbo et ex Symbolis). [IX.]-INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM, UT DOMINO OBVIAM EANT (ex Apoc. xxi., xxii.; et ex cap. i.; etc., etc.). [X.]-QUOD POSTHAC NON DICENDI SINT EVANGELICI, REFORMATI, MINUS LUTHERANI ET CALVINISTAE, SED CHRISTIANI. [XI.]-DE MIRACULIS PLURA.
Quod in Christo Jesu Homo sit Deus, et Deus Homo, patet evidenter ex Domini verbis ad suum Patrem, "Omnia tua mea sunt, et omnia mea tua" (Joh. xvii. 10). Ex "Omnia mea tua sunt," patet quod Homo sit Deus; et ex "Omnia tua mea sunt," quod Deus sit Homo.