Conv. Calvin (Whitehead) n. 7

Previous Number See English 

7. CUM SACERDOTIBUS EX REFORMATIS DE JUSTIFICATIONE

Postquam cum illis loquutus sum de articulo justificationis per solam, fidem. (1) Quaesiti sunt quid per bona opera intelligunt, num solum talia quae Romano-Catholici injunxerunt, vel etiam opera secundae tabulae Decalogi; responderunt quod utraque. (2) Quaesiti num opera Decalogi illius tabulae quicquam faciant ad salutem; responderunt quod non quicquam, sed quod usque facienda sint, quia mandata. (3) Quaesiti num placet Deo si homo facit illa; responderunt, Si non meritum in illis ponunt. (4) Quaesiti quomodo intelligunt illa in Verbo, quod qui facit praecepta amet Deum, et ametur a Deo, tum quae de fructibus bonis, et de operibus secundum quae judicabitur, et plura alia; responderunt quod sequantur ex fide. (5) Quaesiti quomodo sequuntur ex fide, num sic homo facturus sit illa, vel num credendum quod Deus illa faciat per hominem; responderunt quod homo facturus sit illa ex suis viribus, quia sunt opera civilia, et quod Deus nullam partem in illis habeat. (6) Quaesiti, Sunt illa bona opera quae sequuntur fidem? responderunt quod sint. (7) Quaesiti quomodo possunt sequi fidem cum in illis non est aliquid a Deo, sed solum ab homine, et inde nec aliquid vinculum est inter fidem et opera; responderunt, Quia per fidei imputationem remissa sunt homini peccata, et tunc quicquid homo facit, bonum in oculis Dei sit, ita quoque illa opera. (8) Quaesiti num aliquis debeat poenitentiam agere, quoniam per fidem omnia peccata remissa sunt, responderunt quod possint si velint, sed quod id nihil conferat ad vitam aeternam sed ad vitam saecularem. (9) Quaesiti quomodo tunc bona opera sequuntur fidem; responderunt sicut fructus ex arbore bona. (10) Quaesiti num fides similiter producit bona opera sicut arbor fructus; responderunt quod per fructus ex bona arbore intelligant omnia quae homo post acceptam fidem facit, quia in oculis Dei bona sunt. (11) Quaesiti num bona opera cum fide cohaereant sicut fructus cum arbore; responderunt quod non similiter. (12) Quaesiti num sic aliquod vinculum sit bonorum operum cum fide; responderunt quod nullum. Ex his conclusum factum est quod bona opera sequantur fidem sicut fructus arborem, sit modo vox, et praeterea nihil.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church