6. Postea quaesivi Calvinum quomodo potuit cum idea trium deorum ascendere in coelum, et cum idea de Domino quod sit duo; respondit quod in quandam societatem inferiorem coeli intromissus sit, et quod ibi inter postremos habitaverit, qui non ita explorantur, sed quod quando exploratus est, descenderit, quia non potuit ibi subsistere, et quod se contulerit ad Lutherum in mundo spirituum, et quod cum illo nunc quodam tempore habitaverit; ex causa quia Lutherus agnovit Humanum Domini esse Divinum, et quod non alibi se viderit tutum. Dicebant sacerdotes de Calvino quod esset vir probus sed simplex, et quod scripserit secundum suam simplicem cogitationem, non pensitando num concordet vel non concordet cum Scriptura Sacra, sicut nec num cum Symbolo Athanasii.