Doc. of Faith (Potts) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. (iv.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelligantur per "hircos;" ex omissione charitatis eorum apud Matthaeum. Quod non alii per "hircos" ac per "oves" intelligantur apud Matthaeum (cap. xxv. 31-46) quam qui per "hircum" et per "arietem" apud Danielem, patet ex eo, quod ad oves enumerentur opera charitatis, et dicatur, quod illa fecerint; et quod ad hircos enumerentur eadem opera charitatis, et dicatur quod illa non fecerint, et quod hi ideo damnentur: est enim apud eos qui in fide separata a charitate sunt, omissio operum, ex negatione quod nihil salutis et ecclesiae in illis sit; et cum removetur ita charitas, quae consistit in operibus, cadit etiam fides, quoniam fides est ex charitate; et cum non charitas et fides, est damnatio. Si omnes mali per "hircos" ibi intellecti fuissent, non opera charitatis quae non fecerunt, sed mala quae fecerunt, enumerata fuissent. Similes per "hircos" etiam intelliguntur apud Sachariam, "Super pastores exarsit ira mea, et super hircos visitabo" (x. 3). Et apud Ezechielem, "Ecce Ego judicans inter pecudem et pecudem, inter arietes et inter hircos: num parum vobis, pascuum bonum depascitis, etiam reliquum pascuorum conculcatis pedibus vestris?... cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis illas: ideo salvabo gregem meum, ut non sit amplius in praedam" (xxxiv. 17, 18, (21,) 22, seq.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church