67. Explicatio illorum haec est:- "Aries," cui duo cornua alta, quorum altius ascendit posterius, significat illos qui in fide ex charitate sunt: quod "cornu feriret versus occidentem, septentrionem et meridiem," significat dissipationem mali et falsi: quod "magnum se faceret," significat incrementum: "hircus veniens ab occidente super facies totius terrae," significat illos qui in fide separata a charitate sunt, ac invasionem ecclesiae ab illis; "occidens" est malum naturalis hominis; "cui cornu inter oculos," significat propriam intelligentiam: quod "cucurrerit ad arietem cum furore roboris," significat quod vehementer impugnaverit charitatem et ejus fidem: quod fregerit duo cornua ejus, projecerit eum in terram, et conculcaverit eum," significat quod prorsus disperserit et charitatem et fidem, nam qui unam etiam alteram dispergit, unum enim faciunt: quod "fractum sit cornu magnum hirci," significat non apparentiam propriae intelligentiae: quod "loco ejus ascenderint quatuor cornua," significat applicationes sensus litterae Verbi ad confirmandum: quod "ex uno eorum exiret cornu exiguum," significat argumentationem, quod nemo possit implere legem, et facere bonum a se ipso: quod "id cornu creverit versus meridiem, versus ortum et versus decus," significat per id insurrectionem in omnia ecclesiae: "et usque ad exercitum caelorum, et dejecit de exercitu, et de stellis, et conculcavit illa," significat sic destructionem omnium cognitionum boni et veri, quae charitatis et fidei essent: quod "extulerit se ad Principem exercitus" et ab Eo sublatum est juge, et habitaculum sanctuarii Ejus," significat quod sic: depopulatus sit omnia cultus Domini et ecclesiae Ipsius: quod "veritatem projecerit in terram," significat quod vera Verbi falsificaverit per "vesperam mane, quando justificabitur sanctum," significatur finis ecclesiae istius, et principium novae."