20. Quia charitas est amor erga proximum, dicetur etiam quid proximus. Proximus in naturali sensu est homo in composito et in individuo. Homo in composito est ecclesia, patria, et societas; et homo in individuo est concivis, qui in Verbo vocatur "frater" et "socius." At proximus in spirituali sensu est bonum; et quia usus est bonum, est proximus in spirituali sensu usus. Quod usus sit spiritualis proximus, quisque agnoscet; quis enim amat hominem solum ut personam? sed amat illum ex eo quod in illo est, ex quo est talis, ita ex quali ejus, hoc namque est homo: hoc quale, quod amatur, est usus, et vocatur bonum; inde est hoc proximus. Quia Verbum in sinu suo est spirituale, ideo illud est amare proximum in spirituali ejus sensu.