Doc. of Faith (Potts) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Charitas et fides apud hominem prorsus se habent, sicut motus cordis qui vocatur systole et diastole, et motus pulmonis qui vocatur respiratio: est quoque illorum plenaria correspondentia cum voluntate et intellectu hominis, ita cum charitate et fide: quare etiam voluntas et ejus affectio intelligitur per "cor" in Verbo, ac intellectus et ejus cogitatio per "animam" in Verbo, et quoque per "spiritum;" ideo "emittere animam" est non amplius animare, et "emittere spiritum" est non amplius respirare. Ex quibus sequitur, quod non dari queat fides absque charitate, nec charitas absque fide; et quod fides absque charitate, sit sicut respiratio pulmonaris absque corde, quae non dari potest in aliquo vivo, sed solum in automato; et quod charitas absque fide sit sicut cor absque pulmone, ex quo non aliquod vivum sentitur: consequenter, quod charitas per fidem operetur usus, sicut cor per pulmonem actus. Tanta similitudo intercedit inter cor et charitatem, ac inter pulmonem et fidem, ut in mundo spirituali quisque noscatur ex sola respiratione, qualis ei fides est, et ex pulsu cordis qualis ei charitas est: angeli enim et spiritus aeque ac homines vivunt corde et respiratione; inde est quod illi similiter ac homines in mundo sentiant, cogitent, agant et loquantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church