Coronis (Whitehead) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. Quomodo Ecclesia repraesentativa apud illos versa fuit in idololatricam, paucis tangam:-Omnia spiritualia quae caeli et Ecclesiae sunt, coram illis sistebantur in formis visibilibus et tactilibus, ut mox supra dictum est; formae illae desumptae fuerunt ex subjectis trium regnorum Naturae, animalis, vegetabilis, et mineralis, per quae repraesentabantur talia quae regni caelestis sunt. Has formas typicas posuerunt in suis sanctuariis, in domuum suarum penetralibus, inque foris et plateis; et ordinabant illas secundum significationes. At postera aetas, postquam scientia correspondentiarum obliterata est, et inde periit cognitio significationis illarum, coepit intueri et agnoscere illa objecta ut totidem Diva et Sancta; et tunc ad quaedam flectebant genua, quaedam libabant osculis, quaedam etiam exornabant et decorabant torquibus, myrothecidiis, et periscelidis, prorsus sicut infantes suas pupas, et sicut Papaei sua simulacra; immo ex quibusdam fecerunt Penates, ex quibusdam Semideos tutelares, et ex quibusdam Pythones; quaedam autem in minutis formis portabant manibus, quaedam fovebant gremiis, palpabant, ac insusurrabant petitiones; et sic porro. Ita typos caelestes coverterunt in typos infernales, ac Divina caeli et Ecclesiae in idola. Propter hanc transfigurationem et defigurationem caelestium, nova Ecclesia repraesentativa apud Filios Israelis excitata est, in qua[2] repraesentationes reales, ut supra dictum est, institutae sunt; et cui interdictum est ne per alias cultum Divinum instaurarent; ut patet ex his in Primo Praecepto Decalogi:

"Non facies tibi sculptile, aut ullam figuram, quae in caelis desuper, et quae in terra infra, et quae in aquis sub terra. Non incurvabis te illis, et non coles ea" (Exod. xx. 4, 5; Deutr. v. 8, 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church