Coronis (Whitehead) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. Post hanc maledictionem describitur quartus status hujus Ecclesiae, qui fuit status ejus noctis in spiritualibus et vocatur Consummatio, per quod Expulsus fuerit ex horto, "ad colendum terram, e qua sumptus erat;" per quod intelligitur quod deprivatus sit innocentia, integritate, et sapientia, in quibus erat dum spiritualis fuit; consequenter quod e caelo dejectus sit, hoc est, dissociatus ab angelis; consimiliter ut legitur de "Dracone," "Conjectus est Draco magnus, Serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas,.... conjectus est" e Caelo, ubi pugnavit cum Michaele et ejus angelis, "in terram, et angeli ejus cum illo dejecti sunt" (Apoc. xii. 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church