Coronis (Whitehead) n. 31

Previous Number Next Number See English 

31. (iv.) Quartus status hujus Ecclesiae, qui erat ejus Finis seu Nox et vocatur Consummatio, describitur per haec etiam [in] tertio capite [Geneseos]:

"Clamavit Jehovah Deus ad hominem, dixitque illi, Ubi tu? Qui dixit, Vocem tuam audivi in horto, ideo timui mihi....Tum dixit Jehovah,.... Num de arbore, de qua praecepi tibi ut de ea non comederes, comedisti? Et dixit homo, Mulier quam dedisti mecum, haec dedit mihi de arbore, et comedi. Et dixit Jehovah Deus mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et comedi." Tunc Jehovah Deus maledixit serpenti, et postea mulieri, et post hanc viro. Quibus dictis, "Jehovah Deus emisit hominem ex horto Edenis, ad colendum terram, e qua sumptus erat" (vers. 9-23). Ex sensu literato seu historico descriptionis vitae Adami, patet quod maledictus sit quia credidit serpenti quod futurus esset sicut Deus, et qui hoc credit tandem non agnoscit Deum. Et quia naturalis homo separatus a spirituali in tali fide est corde, utcumque aliter garrit ore, ideo postquam a spirituali naturalis factus est, hic[3] maledictus est; ac maledictus est quoad ejus sensuale, ejus voluntarium, et ejus intellectuale; ejus sensuale enim significatur per "serpentem," ejus voluntarium per "mulierem," et ejus intellectuale per "virum;" haec tria, quia unum sequitur alterum, maledicta sunt. (In Arcanis Caelestibus, ubi unaquaevis vox, et unusquisque vocum intellectus, per sensum spiritualem qui a Domino mihi revelatus est, enucleata sunt; quae quia exstant, consuli possunt.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church