Doc. of Faith (Dick) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. Quod per circumcisionem repraesentata sit purificatio a malis quae sunt amoris mere naturalis, patet ex his:-

"Circumcidite" cor vestrum, "et removete praeputia cordis vestri,... ne exeat... ira mea... propter malitiam operum vestrorum" (Jerem. iv. 4);

"Circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius" (Deutr. x. 16):

"circumcidere cor" aut "praeputium cordis" est purificare se a malis. Inde vicissim, per "incircumcisum " seu "praeputiatum" intelligitur qui a malis amoris mere naturalis non purificatus; ita qui non in charitate est: et quia immundus corde per "praeputiatum" intelligitur, dicitur "Nullus praeputiatus corde, et praeputiatus carne, intrabit in sanctuarium" (Ezech. xliv. 9);

"Nullus praeputiatus comedet Pascha" (Exod. xii. 48). Et quod damnatus sit (Ezech. xxviii. 10; cap. xxxi. 18; cap. xxxii. 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church