Doc. of Faith (Dick) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, repraesentati sint per Philisthaeos, patet etiam ex propheticis Verbi, ubi de illis agitur; ut ex sequentibus his:- Apud Jeremiam, "Contra Philisthaeos:... Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae:... vastabit Jehovah Philisthaeos" (xlvii. 1, 2, 4):

"aquae ascendentes e septentrione," sunt falsa ex inferno; quae "fient in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus," significat per illa devastationem omnium ecclesiae; "urbem et habitantes in ea," significat devastationem omnium doctrinae ejus; "ut clament homines, et ejulet omnis habitator terrae," significat defectum omnis veri et boni in ecclesia; "vastabit Jehovah Philisthaeos," significat interitum eorum. Apud Esaiam, "Ne laeteris Philisthaea tota..., quod fracta sit virga percutiens te; nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans" (xiv. {1}29):

"ne laeteris Philisthaea tota," significat ne gaudeant qui in fide separata a charitate sunt, quod adhuc maneant: "nam e radice serpentis exibit basiliscus," significat ex fastu propriae intelligentiae destructionem omnis veri apud illos; "cujus fructus prester volans," significat ratiocinia ex falsis mali contra vera et bona ecclesiae. @1 29 pro "27 seq."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church