26. Sed quia omnis homo non modo spectat usus pro vita in mundo, sed etiam spectabit usus pro vita in caelo, (in hanc enim post vitam in mundo veniet, et in hac post illam vivet in aeternum,) ideo quisque a pueritia comparat sibi cognitiones veri et boni ex Verbo, aut ex doctrina ecclesiae, aut ex praedicatione, quae pro illa vita erunt, et reponit illas in memoria naturali, in majore aut minore copia secundum affectionem sciendi connatam, et per varia excitamenta auctam.