25. (III.) QUOD COGNITIONES VERI ET BONI NON SINT FIDEI, ANTEQUAM HOMO IN CHARITATE EST, SED QUOD SINT PROMPTUARIUM, EX QUO FIDES CHARITATIS FORMARI POTEST. Est homini affectio sciendi ex prima pueritia; per hanc discit plura, quae illi usui erunt, et plura quae non usui. Cum adolescit, ex applicatione ad quoddam negotium, haurit illa quae rei negotii sunt; hoc fit ei tunc usus, quo afficitur: sic incohat affectio usus, quae producit affectionem mediorum, per quae venit ad negotium suum, quod ejus usus est. Haec progressio est apud unumquemvis in mundo, quia unicuique est aliquod negotium, ad quod ab usu qui est finis per media ad ipsum usum qui est effectus, procedit. Verum quia hic usus cum mediis ejus est pro vita in mundo, est ejus affectio naturalis.