22. Insuper in suo articulo in sequentibus evincetur quod Passio Crucis Domini non fuerit Redemptio, sed medium intimae Unionis cum Divino Patris, ex quo exivit et in quod rediit. In opere Vera Christiana Religio, cujus Appendix est hoc volumen, n. 132, 133, exorsus sum demonstrare quod Passio Crucis credatur fuisse ipsa Redemptio sit fundamentalis error Ecclesiae hodiernae Christianae; et quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam adeo ut non aliquod residuum spirituale in illa supersit. Hoc ulterius in sequentibus etiam demonstrabitur; et quod duae illae falsitates ac imposturae fuerint comparative sicut papiliones jugales volantes in horto, qui pariunt ova vermicosa, quae exclusa[2] arborum folia ibi penitus consumunt: et quoque quod fuerint sicut coturnices e mari super castra Israelitarum demissae, ex quibus, dum comedebantur, in populo plaga magna facta est; et hoc propterea quia man e caelo, per quod in supremo sensu intelligitur Dominus, fastidiverunt et spreverunt (Num. xi. 5, 6, 32-35; et Joh. vi. 31, 32, 49-51, 58). Et porro duo illi errores fuerunt sicut duae stillae fuliginis seu atroris sutorii, vino nobili infusae, ac in vitro circumactae, ex quibus omne limpidum, grate halans et sapidum vini, vertuntur in nigrum, olidum, et nauseabundum.