Coronis (Buss) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. (vii.) Quod Divinum hoc opus simul dicatur Redemptio, sine qua non aliquis homo potest salvani, quia non regenerari.--Quod redemptio facta a Domino, cum fuit in mundo, fuerit subjugatio infernorum, ordinatio caelorum, et per illa praeparatio ad novam Ecclesiam spiritualem, videatur in opere Vera Christiana Religio (n. 115-117, et porro a n. 118 ad 133). Sed quia hoc novum est, et per saecula sicut navis naufraga cum pretiosis suis in fundo maris latuit, et tamen redemptionis doctrina est tanquam gazophylacium omnium opum spiritualium seu dogmatum Novae Ecclesiae, idcirco in lemmate ultimo hujus voluminis de Mysterio Redemptionis transigetur, in quo sequentia haec evolventur et mittentur in lucem:--

(i.) Quod liberatio ab hostibus sit quae in Verbo vocatur Redemptio. (ii.) Consequenter quod liberatio a malis et falsis quae, quia ex inferno sunt, spirituales hostes sunt, occidunt enim animas sicut naturales hostes corpora. (iii.) Inde fit evidens quod primum Redemptionis a Domino peractae fuerit separatio malorum a bonis, ac horum elevatio ad Se in caelum, et illorum remotio a Se in infernum, nam sic liberati sunt boni a malis. Hoc primum Redemptionis est Ultimum Judicium (de quo actum est supra, n. 10-13). (iv.) Quod secundum Redemptionis fuerit coordinatio omnium in caelis,[1] et subordinatio omnium in inferno, per quas adhuc distinctius separati et liberati sunt boni a malis; et hoc est Novum Caelum et Novum Infernum (de quo actum est supra, n. 14-17). (v.) Quod tertium Redemptionis fuerit revelatio veritatum e Novo Caelo, et[2] inde exsuscitatio ac instouratio Novae Ecclesiae in terris, per quas boni a malis ulterius separati et liberati sunt, et in posterum separantur et liberantur. (De hoc tertio etiam actum est supra, n. 18-20[3]) (vi.) Quod causa finalis Redemptionis fuerit possibilitas ut Dominus ex Divina sua omnipotentia posset regenerare hominem, et sic salvare; nam nisi homo regeneretur non potest salvari (Joh. iii. 3). (vii.) Quod regeneratio hominis, quia est separatio et liberatio a malis et falsis, sit Redemptio particularis a Domino, existens ex Redemptione communi Ipsius. (viii.) Quod apud illos qui regenerantur, primum separentur mala a bonis, et hoc est simile Judicii; quod postea bona colligantur in unum ac disponantur in formam caelestem, et hoc est simile Novi Caeli; et quod demum per hoc implantetur et producatur Nova Ecclesia, cujus internum est caelum; et externum ex interno, ita utrumque simul apud hominem, est quod vocatur Ecclesia. (ix.) Quod omnes redempti sunt, quatenus omnes qui prioris Ecclesiae falsa rejiciunt, et Novae Ecclesiae vera recipiunt, regenerari possunt; sed quod usque regenerati proprie sint redempti. (x.) Quod meta Redemptionis et palma redemptorum sit spiritualis pax. (xi.) Quod Redemptio hodie etiam a Domino facta sit, quia hodie est secundus Ipsius Adventus juxta praedictionem, ex qua, quia ejus ocularis testis fui, de veritate praecedentium arcanorum certus factus sum. Sed haec sunt modo summaria, quae in fine hujus voluminis, ubi de Mysterio Redemptionis agendum est, singulatim evolventur, ac in utramque lucem tam[1] spiritualem quam naturalem mittentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church