Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4581

Previous Number Next Number See English 

4581. [a]. De Magia Magicae artes in altera vita sunt tanta abundantia et tanta malitia, ut nusquam describi possit, sciunt ligare se homini, si esset spiritus in altera vita sicut ego, nefandis modis, nempe ligando omnia faciei, oris, capitis, occipitii, ubi sensus communis, intrando in ideas et ligando, et hoc variis modis, astutiis et dolis, dolosis modis fit cum spirali figura, et mirum, etiam ligantur, quod sensibiliter percipitur, nam ligati sunt, ut ducant exteriora memoriae et cogitationis: ratio est quod spiritus et genii qui adsunt, et influunt in tales ideas adsint, et formant circum hominem sphaeram, et adjungunt se infernalibus, ut ab iis ducantur ad cogitandum similiter, praeter quod etiam spiritus adsint, qui putent se esse hominem, per quem etiam communiter operantur: modi magiae talis sunt plures, nec usquam separari possunt, nisi Domini ope et misericordia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church