4580. [a]. De dubitativo affirmativo, et dubitativo negativo Miracula Eram spiritibus pluribus circumstipatus, cum quibus loquutus, volebant ut hoc vel illud fieret, ut inde scirent num potentia Domini tanta sit, ac dicebatur, sed responsum quod hoc potuisset fieri, sed nullius usus forent, cum inde vellent concludere potentiam Domini, sicut ex miraculis: dictum quod quidam spiritus sint in dubitativo affirmativo, quidam in dubitativo negativo, illi possunt convinci, hi autem nunquam, nam semper sibi nova talia formarent, si hoc foret in perpetuum, nam intus negant hoc: causa est, qui in bono vitae fuerunt, illi in principio sunt in dubitativo sed affirmativo, quia ipsum bonum est recipiens affirmativi, seu in ipso bono est facultas recipiendi, quod nesciunt dum in dubitativo, hi possunt per talia, per experientias et per miracula deduci ad affirmativum: sed qui in malo vitae sunt, non possunt, quia malum est recipiens negativi, inde omne tale dubitativum deducitur illuc, et fit successive etiam negativum.