Apocalypse Explained (Whitehead) n. 999

Previous Number Next Number See English 

999. "Et ex ore pseudoprophetae."--Quod significet doctrinam fidei separatae a vita, ac justificationis per illam, confirmatam ex Verbo falsificato, constat ex significatione "pseudoprophetae," quod sit doctrina falsi ex falsificatis veris Verbi: quod hoc per "pseudoprophetam" significetur, est quia per "prophetam" intelligitur doctrina veri ex Verbo, et in sensu supremo Verbum (videatur (supra,) n. 624); inde contrarium per "pseudoprophetam" intelligitur. Praeterea per "pseudoprophetam" simile hic significatur quod per "bestiam ascendentem ex terra;" nam dicitur "ex ore bestiae et pseudoprophetae:" erant enim binae bestiae per quas draco ulterius descriptus est, una visa "ex mari," altera "ex terra," ascendens; per "bestiam ex mari" significantur confirmationes fidei separatae a vita per ratiocinia ex naturali homine, per "bestiam" autem "ex terra" significantur confirmationes fidei separatae a vita ex Verbo, et inde falsificationes ejus; et quia inde facta est doctrina ecclesiae, et doctrina illa docet separationem fidei a vita, ac justificationem per fidem illam separatam, ideo altera haec bestia intelligitur per "pseudoprophetam."

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Ex amore vere conjugiali est potentia et tutela contra inferna quia contra mala et falsa quae ex infernis ascendunt; causa est quia per amorem conjugialem est homini conjunctio cum Domino, et solus Dominus valet super omnia inferna; tum quia per amorem conjugialem est homini caelum et ecclesia, quare sicut Dominus continue tutatur caelum et ecclesiam a malis et falsis quae ab infernis assurgunt, ita omnes qui in amore vere conjugiali sunt, nam apud hos et non apud alios est caelum et ecclesia; est enim caelum et ecclesia conjugium boni et veri, ex quo est amor conjugialis, ut supra dictum est. Inde est quod homini per amorem conjugialem sit pax, quae est intimum gaudium cordis ex omnimoda securitate ab infernis, et ex tutatione ab infestationibus mali et falsi inde.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church