Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1000

Previous Number Next Number See English 

1000. "Spiritus tres immundos similes ranis."--Quod significet ratiocinationes ex meris falsis contra Divina vera, constat ex significatione "spirituum immundorum," quod sint falsa mali quae ab inferno; omnes enim qui in infernis sunt, ex falsis mali sunt immundi, ex causa quia omnia immunda existunt ex falsis quae ex malo sunt, et omnia munda ex veris quae ex bono: ex significatione "trium," quod sint omnia et plenum, ac dicantur de veris aut de falsis (de qua (supra), n. 435(a), 506, 532, 658); inde etiam per "tria" significatur prorsus et mere, hic merum falsum: et ex significatione "ranarum," quod sint ratiocinationes ex falsis; quod haec per "ranas" significentur, est non modo ex coaxatione illarum sed etiam ex commoratione illarum in stagnis paludinosis et putentibus, per quae etiam significantur falsa infernalia; nam qui ratiocinantur ex falsis contra Divina vera, illi commorantur in infernis quae sicut paludes et stagna fetida apparent; et illi qui ibi, dum spectantur in luce caeli, similes sunt ranis, quidam in forma majore, quidam in minore, secundum elationem animi ex ratiocinatione acutiori et crassiori; sunt etiam immundae magis et minus secundum ratiocinationes contra Divina vera interiora et digniora.

[2] Quod "ranae" significent ratiocinationes ex meris falsis contra Divina vera, constare potest ex miraculo ranarum in Aegypto; per omnia enim miracula ibi facta significantur plagae seu mala, quibus afficiuntur illi post mortem qui per scientifica naturalis hominis pugnant contra bona et vera spiritualia, et haec destruere conantur; per "Pharaonem" enim et per "Aegyptios" repraesentabantur et inde significabantur naturales homines, ac per "filios Israelis," quos infestaverunt et redigere in servos voluerunt, repraesentabantur et inde significabantur spirituales homines; ita etiam per "Aegyptios" illa quae sunt naturalis hominis, et per "filios Israelis" illa quae sunt spiritualis hominis; illa quae naturalis hominis sunt, se referunt ad mala et falsa, ac mala ad amorem, et falsa ad doctrinam ejus; et illa quae spiritualis hominis sunt, se referunt ad bona quae amoris sunt, et ad vera quae doctrinae ejus. Quod per "ranas" ibi significentur ratiocinia naturalis hominis ex falsis contra vera spiritualis hominis, patet a descriptione miraculi istius apud Mosen, Quod prorepere fecerit fluvius ranas, et ascenderint et venerint in domum Pharaonis, et in conclave cubilis ejus, et super lectum ejus, et in domum servorum ejus, et populi ejus, et in clibanos et mactras. Et quod postquam mortuae sunt, congregatae sint in acervos, et quod putuerit terra (Exod. vii. 27-29; cap. viii. 1-10 (B. A. 1-14)):

quod "ranae" hic significent ratiocinia naturalis hominis ex falsis contra Divina vera, constare potest ab explicatione omnium istorum in Arcanis Caelestibus (a n. 7345 ad 7357, et a n. 7379 ad 7409).

[3] Tum apud Davidem, "Vertit aquas illorum in sanguinem, et occidit piscem eorum; prorepere fecit in terras eorum ranas, in conclavia regum illorum" (Ps. cv. 29, 30):

haec de plagis in Aegypto; per "aquas versas in sanguinem" significantur vera falsificata; per "pisces occisos" significantur vera scientifica et cognitiones naturalis hominis, quod interierint; per "ranas prorepentes in terras," significantur ratiocinia naturalis hominis ex falsis; "conclavia regum" significant interiora vera, quae per ratiocinia ex falsis perverterunt ("conclavia" sunt interiora, et "reges" sunt vera): similia significantur per quod "ranae ascenderint in domum Pharaonis, in conclave cubilis ejus, et in lectum ejus." Ex his nunc patet, quid per "tres spiritus immundos similes ranis," quae ex ore draconis, bestiae, et pseudoprophetae exiverunt, significatur.

[4] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Illi qui in amore vere conjugiali sunt, post mortem, dum fiunt angeli, redeunt in juventutem et adolescentiam suam; mares utcunque senio confecti fiunt juvenes, et uxores senio confectae fiunt adolescentulae; uterque conjux redit in flores et in gaudia aetatis, dum amor conjugialis coepit novis jucunditatibus exaltare vitam, ac inspirare lusus propter prolificationem. In hunc statum venit homo primum exterius, postea interius et interius in aeternum, qui fugerat adulteria ut peccata, et in amorem conjugialem a Domino inauguratus est in mundo. Quia interius semper juvenescunt, sequitur quod amor vere conjugialis continue crescat et intret in suas delicias et faustitates, quae a mundi creatione ei provisae sunt, quae sunt deliciae et faustitates intimi caeli oriundae ex amore Domini erga caelum et ecclesiam, et inde ex amore boni et veri inter se; ex quibus amoribus in caelis est omne gaudium. Quod homo ita juvenescat in caelo, est quia tunc init conjugium boni et veri, ac bono inest conatus jugi amandi verum, et vero inest conatus jugi amandi bonum, ac tunc uxor est bonum in forma, ac vir est verum in forma: ex illo conatu exuit homo omne severum, maestum et siccum senile; et induit vividum, laetum et vegetum juvenile, ex quo vivit conatus et fit gaudium.

[5] Dictum mihi e caelo est quod illis tunc vita amoris sit, quae non aliter describi potest quam quod sit vita ipsius gaudii. Quod homo, qui in amore vere conjugiali in mundo vivit, post mortem veniat in conjugium caeleste, quod est boni et veri, oriundum ex conjugio Domini cum ecclesia, patet manifeste ex eo, quod ex conjugiis in caelis, tametsi conjuges ibi similiter ut in terris consociantur, non nascantur liberi, sed pro liberis bona et vera, et inde sapientia, ut prius dictum est; inde est quod per "partus," "nativitates" et "generationes" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur partus, nativitates et generationes spirituales, quod per "filios et filias" vera et bona ecclesiae, et alia sed consimilia per "nurus," "socrus" et "soceros. " Ex his etiam clare videri potest quod conjugia in terris correspondeant conjugiis in caelis, et quod homo post mortem in correspondentiam veniat; nempe a conjugio naturali corporeo, in conjugium spirituale caeleste, quod est ipsum caelum, et caeli gaudium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church