Apocalypse Explained (Whitehead) n. 977

Previous Number Next Number See English 

977. "Digni enim sunt."-Quod significet quod fiat illis sicut faciunt, constat ex significatione "digni esse," nempe ut in falsis mali sint, quia falsificaverunt vera Verbi et doctrinae, quae significantur per quod "illis datum sit bibere sanguinem sanctorum et prophetarum [quem] effuderunt," consequenter ut fiat illis sicut fecerunt; nam ex ordine est ut opera sua unumquemvis sequantur, et unumquemvis judicent; inde fit cuivis sicut fecerat: hoc itaque intelligitur hic per "dignum esse," seu tale meruisse.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Sint pro exemplo Administratores bonorum aliorum, superiores et inferiores:-Hi si suos reges, suam patriam, aut suos dominos deprivant bonis vel clandestine per artes, vel sub specie per fraudes, sunt nullius religionis et inde nullius conscientiae, nam Divinam legem de furto vilipendunt et nihili faciunt. Hi tametsi frequentant templa, devoti sunt in auscultandis praedicationibus, obeunt Sacramentum Cenae, orant mane et vespere, et loquuntur pie ex Verbo, usque tamen nihil e caelo influit, et inest cultui, pietati, et sermoni eorum, quia interiora eorum sunt plena furtis, rapinis, latrociniis, et injustitia; et quamdiu haec insunt, via in illos e caelo clausa est: inde opera quae faciunt sunt omnia mala.

[3] At Vero administratores bonorum qui fugiunt lucrationes illegitimas, ac quaestus fraudulentos, quia contra legem Divinam de furto sunt, illi religionem habent, proinde etiam conscientiam, ac opera quae faciunt sunt omnia bona; nam faciunt ex sinceritate propter illam, et ex justitia propter illam; et praeterea sunt contenti suis, hilares animo ac laeti corde quoties obvenit quod non defraudaverint: et post mortem angelis accepti sunt, ac recipiuntur ab illis ut fratres, et donantur bonis usque ut abundent. Vicissim autem administratores mali; hi post mortem ejiciuntur societatibus, et dein stipem quaerunt, et tandem in cavernas praedonum ad laborandum mittuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church