Apocalypse Explained (Whitehead) n. 976

Previous Number Next Number See English 

976. "Et sanguinem eis dedisti bibere."-Quod significet quod inde illi in falsis mali sint, constat ex significatione "sanguinem bibere," quod sit haurire falsa, per "sanguinem" enim significatur verum falsificatum, et per "bibere" significatur haurire; et quia falsificatum verum est falsum mali, ideo hic per "sanguinem bibere" significatur esse in falsis mali. Quod falsificatum verum sit falsum mali, est quia malum falsificat verum. Quod in falsis mali sint, tribuitur hic Domino; nam dicitur, "Sanguinem eis dedisti bibere," sicut quod Dominus ex vindicta id fecerit, tametsi Dominus nusquam vindicat malum quod Ipsi ex homine fit: inde patet quod interior sensus in iisdem verbis lateat, et quod ille prodeat cum sensus litterae, qui est sensus veri apparentis, exuitur; qui dum exuitur, exit sensus spiritualis, qui est quod Dominus non dederit illis sanguinem bibere, sed quod homo sibi ipsi, hoc est, quod homo ex malo in quo est falsificaverit Verbum, et quod inde in falsis mali sit.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.) Sint pro exemplo Judices:-Omnes illi qui justitiam venalem faciunt, amando judicationis munus propter quaestus ex judiciis et non propter usus patriae, illi omnes sunt fures, et judicia illorum sunt furta; similiter si judicant secundum amicitias et favores, nam amicitiae et favores sunt etiam lucra et quaestus. Dum haec pro fine sunt, et judicia pro mediis, tunc mala sunt omnia quae faciunt, et sunt quae in Verbo intelliguntur per "mala opera," et per "non facere judicium et justitiam, pervertendo jus pauperum, egenorum, pupillorum, viduarum, insontium:" immo etiam si justitiam faciunt, sed lucrum pro fine spectant, faciunt quidem bonum opus, sed non pro illis; nam justitia, quae est Divina, est illis medium, ac lucrum tale est finis; et quod pro fine est, est omne; quod autem pro medio, est nihil nisi quantum inservit fini; quare tales judices post mortem aeque injustum amant ac justum, ac sicut fures damnantur inferno: hoc ab experientia loquor. Hi sunt qui non abstinent a malis ut peccatis, sed modo quia timent poenas legis civilis, ac jacturam famae, honoris, functionis, et sic lucri.

[3] Aliter vero judices qui abstinent a malis ut peccatis, ac fugiunt illa quia sunt contra leges Divinas, et sic contra Deum; hi justitiam pro fine habent, et illam sicut Divinam venerantur, colunt et amant; hi vident quasi Deum in justitia, quia omne justum, sicut omne bonum et verum, est a Deo: conjungunt semper justum aequo, et aequum justo, scientes quod justum erit aequi ut sit justum, et aequum erit justi ut sit aequum, similiter ut verum est boni ac bonum est veri. Quoniam justitiam pro fine habent, inde illis facere judicia est facere bona opera; sed opera haec, quae sunt judicia, pro illis sunt magis et minus bona, sicut judiciis magis aut minus insunt respectus amicitiae, favoris et lucri, tum sicut magis et minus eis inest amor justi pro bono publico, quod est, ut justitia regnet apud concives, ac securitas sit illis qui secundum leges vivunt. His judicibus est vita aeterna in gradu secundum opera; nam illi similiter judicantur sicut ipsi judicaverunt.t.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church