6. Quando novitii advenae in mundum spiritualem in primo hoc statu sunt, veniunt ad illos angeli felicem adventum optandi gratia, ac primum ex confabulatione cum illis valde delectantur, quoniam sciunt quod tunc non aliter cogitent {1} quam quod adhuc in priori mundo vivant; quare interrogant illos quid cogitent de vita post mortem, ad quod advenae ideis prioribus suis conformiter respondent, quidam quod non sciant, quidam quod sint pneumata seu species aetheriae, quidam quod sint corpora diaphana aerea, quidam quod sint larvae volatiles, aliquae in aethere et aere, aliquae in aquis, aliquae in medio terrae, et quidam quod animae sicut angeli sint in astris; quidam ex advenis negant quod aliquis homo vivat post mortem. @1 cogitant J; cogitent J(c) T$