5. Quod talis similitudo omnium recens defunctis appareat, est quia mens illis eadem manet, quae fuit illis in mundo; et quia mens non solum est in capite sed etiam in toto corpore, inde est ei simile corpus, corpus enim est organum mentis et continuatur a capite, quare mens est ipse homo, verum {1} tunc non homo materialis sed homo spiritualis; et quia post mortem est idem homo, dantur secundum ideas mentis ejus similia quae domi possedit in mundo; sed hoc durat modo {2} aliquibus diebus. Quod mens sit in toto corpore, ac sit ipse homo qui post mortem vivit, patet manifeste ex instantanea loquela oris et actione corporis cum voluntate et cogitatione mentis, nam os in instanti eloquitur quod mens cogitat, et corpus in instanti exsequitur quod mens vult. Error quod credatur hominem post obitum vivere animam seu mentem, et hanc non esse sub specie hominis, sed sub specie halitus sicut respirationis, aut bullae sicut aereae, est quia non sciverunt mentem facere interiorem formam totius corporis. @1 verum tunc...est idem homo om J, in margine add J(c)$ @2 modo J(c) T; om J$