Five Mem. Relations (Whitehead) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. 'Cum itaque hoc munus instructionis nobis injunctum est, docebimus quid per consummationem saeculi in Verbo intelligitur'; et dixerunt quod intelligatur consummatio Ecclesiae, quae etiam vocatur desolatio et devastatio, et quod haec sit dum non amplius vera fidei et bona charitatis in aliqua sua essentia sunt, et sic omnes viae ad coelum obstructae; et dixerunt quod haec consummatio vix ullibi appareat in mundo, quoniam illa quae fidei sunt non sunt vera sed falsa, ac illa quae charitatis sunt non sunt bona sed modo facta amoris proprii, quae dum in respiratu oris exeunt, non se elevant ad coelum, sed ut primum assurgunt, inflectuntur et decidunt in terram, quemadmodum aquae balnei superinjectae humeris, aut quemadmodum fructus putres decidentes ex arbore tempore brumae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church