987. VERSUS 10, 11. "Et quintus angelus effudit [suam] phialam super thronum bestiae; et factum est regnum ejus tenebrosum, et mandebant linguas suas prae molestia. Et blasphemarunt Deum caeli prae molestiis suis, et non recipuerunt ex operibus suis." 10. "Et quintus angelus effudit phialam suam super thronum bestiae," significat statum ecclesiam manifestatum quoad doctrinam fidei [n. 988]; "et factum est regnum ejus tenebrosum," significat ecclesiam inde in meris et densis falsis [n. 989]; "et mandebant linguas suas prae molestia," significat quod prae fastidio non velint percipere et scire genuina bona et vera [n. 990]. 11. "Et blasphemarunt Deum caeli," significat falsificationem Verbi [n. 991]; "prae molestiis suis et prae ulceribus suis," significat ex fastidiis et nauseis ad genuina vera et bona, oriundis ex falsis et malis in quibus sunt qui in sola fide [n. 992]; "et non resipuerunt ab operibus suis," significat quod non voluerint vivere secundum praecepta Domini [n. 993].